- AEDUI
- AEDUIHedui Plinio l. 4. c. 18. et aliis, Galliae Celticae populi potentissimi, quorum regio Burgundiae Ducatus, et urbs Augustodunum; a Sequanis populis alterius Burgundiae, Arari fluvio divisi. Horum tractus hodie l. Autunois dicitur, ab eorum urbe praecipua, Autun, ad Arotium fluv. continebatque alias maiorem partem Ducatus Burgundiae ubi tractus Augustodunensis, Carolensis, Alexiensis et Cabillonensis, sed hodie multo minor est. Valesio, Edui dicuntur Caesari, Straboni et Pultarcho in Caesare Ε῎δουοι, Edui quoque Melae l. 3. c. 2. ac Plinio, nonnumquam et cum aspiratione Hedui. Coeteri, quos sequi melius, Aeduos scribunt. Habuêre Ligerim, vel potius Elaver et Ararim terminos; cum multa essent Aeduorum oppida ad Ararim, ad Ligerim autem Noviodunum. Primi omnium inter Galliae gentes plurimis Senatusconsultis Fratres Populi Romani appellati sunt, Caesar, et Eumenius in grat. act. Constantino Aug. etc. nomine ingenuâ et simplici charitate, et vetere ac perpetuâ erga Romanos fide quaesitô. Primi quoque Senatorum in urbe ius adepti sunt, Tacito l. 11. Annal. c. 25. a foedere antique cum Romanis, Aedui Foederati Plinio vocantur. Iidem post Massilienses, primi ansam Romanis intrandae atque occupandae Galliae Narbonensis dedêre, cum apud eos de Allobrogum Arvernorumque iniuriis essent conquesti, Florus l. 3. c. 2. Nec Galliam Narbonensem modo, sed etiam Celtas, Belgas et Aquitanos omnemque adeo Galliam Romanis tradidêre. Quippe cum Galliae totius factiones essent duae, atque alterius principatum tenerent Aedui, alterius Arverni ac Sequani, ortôque inter ambos bellô, a Sequanis, qui Germanorum auxilia advocaverant, Aedui bis victi acie gravi iugô premerentur: Princeps Aeduus Divitiacus Romam ad Senatum venit, et recusatô consessu, qui offerebatur, scuto innixus peroravit, impetratâque ope, Romanum exercitum, Caesaremque cis Rhodanum primus adduxit, Eumenius supra laudatus: quod idem docet Caesar de hello Gall. l. 7. c. 76. 77. ubi Aeduis eorumque clientibus Segusianis coeterisque, milia hominum armatorum XXXV. ad Alaeiam obsidione liberandam a Gallis esse imperata, refert. Et certe etiam postea, sub Imperatoribus Romanis Augustodunum, caput Aeduorum, fabricam habuit loricariam, ut patet ex Notitia Imperii. Erant olim clientes illorum Senones, Segusiani, Ambibareti, Aulerci Brannovices et Brannovii, Caesar loc. cit. Etiam Mandubii, in eorum sinibus fuêre. Ambarros quoque necessarios ac consanguineos Aeduorum fuisse, scribit Idem l. 1. c. 11. quos Livius inter Aeduos ac Allobroges ponit, ac cum illis Alpes transgressos, in Italia sedem cepisse ait, l. 5. c. 34. Boios Gallos demum, qui in agrum Noricum transierant, Noreiamque occupaverant, reversos in Galliam et una cum Helvetiis victos a Caesare, eorumque reliquias, permissu victoris, in Aeduorum finibus collocatas fuisse, legimus. Nec omittendum, quod Caesar l. 2. de Bello Gall. c. 14. scribit, Bellovacos omni tempore in side atque amicitia civitatis Aeduae fuisse, ob idque Divitiacô deprecatore apud ipsum usos fuisse. Nihilominus Aedui clientibus suis Segusianis, et Augustodunum Aeduorum Lugduno Segusianorum (quod Metropolis caputque totius Galliae Lugdunensis seu Celticae factum est a Romanis) postpositum est, ob dignitatem Coloniae, quam a Romanis, Galliarum dominis, Galliae Celticae urbibus cunctîs praeponi oportuit. Sed et dici potest, fuisse quidem Lugdunum in agro Segusianorum, non ideo tamen eam urbem horum, sedRomanorum fuisle, cum colonia fuerit Romana. Divisa autem fuit et distracta gens in duas Provincias: Quippe caput Aeduorum Augustodunum, praetetea Cabillonum et Matisco oppida illorum, provinciae Lugdunensi primae, a Romanis sunt attributa; at Novicdunum Aeduorum, seu Nivernum, Lugdunensi quartae vel Senonicae, quod in aliis quoque usu venit. A pecuniâ imprimis et opulentiacommendantur, a Tacito Annal. l. 3. c. 43. unde ii pecuniam, arma, gratuitos insuper commeatus, detulisse Valenti, Vitellianarum partium Duci, leguntur: et Sacrovir, cum Augustodunum occupavisset, arma iuventuti dispertiit: 40. milia fuêre. Vide praefatum Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.